
Alte Universitätsstraße 19
55116 Mainz – Germany
Tel.: +49/6131 / 3 93 93 60






1595 I 28 Offensiv- und Defensivbündnis von Prag
Oesterreich, Siebenbürgen |
Seite 12 von 12 ![]() |
|
parte, ex certa nostra scienta, animoque bene deliberato
et omni meliori modo et forma, quibus potuimus et de-
buimus, approbavimus, ratificavimus et corroboravi-
mus, prouti vigore præsentium approbamus, ratifica-
mus et corroboramus, promittentes in verbo nostro Cæ-
sareo et Regio, ac sub fide Principis pro nobis et hæ-
redibus ac Successoribus nostris Regibus Hungariæ et
Bohemiæ, quod illa omnia et singula, syncere, sancte,
firmiter, et inviolabiliter tenebimus, observabimus et
adimplebimus, ac per supraditos hæredes et successors
nostros observari et adimpleri debere volumus et
decrevimus, actam nos ipsos, quam eos ad id efficicissi-
me obligamus et obligatos ac obstrictos reddimus, omni
dolo ac fraude postpositis penitus et semotis.
Harum Testimonio literarum manu nostra subscripta-
rum, et sigilli nostri appentione3 munitarum.
Datum in arce nostra Regia Pragæ die …4
Anno Domini 1595. Regnorum nostrorum Romani
vigesimo, Hungarici vigesimo tertio, et Bohemici
itidem vigesimo.
Præsentem Copiam suo Exemplari, quod inter alia Acta in Archivo Cameræ
Aulicæ adservatur, in omnibus punctis et clausulis conformem esse,
testor. Viennæ die 3.ma <O>[cto]bris 1794.
Joannes Florianus Baumberg m[anu] p[ropria]
Sac[ræ] Cæs[are]æ Regiæque Majestatis
Cameræ Aulicæ Archivi Director
3 Korrektur über dem Wort.
4 Lücke.
Seite 12 von 12 ![]() |